Rozmiar: 15909 bajtów

1353. April 4. Oppeln

Nos Boleslaus dei gracia dux Opoliensis Recognoscimus universis quorum audiencie presens scriptum fuerit publicatum, Quod Nos de stangno seu lacu in bonis sanctionalium Monasterii Domus dei alias Czarnowans dicti, circa villam Zelesna nostri districtus Opoliensis, Terciam partem omnium utilitatum pro nobis ad tempora vite nostre reservamus, huiusmodi Racione quod eundem lacum cum nostra pecunia duximus reformandum et corrigendum. Post decursum vero nostre personalis vite, pretactum lacum cum pleno Jure prenotatum Monasterium sicut alia bona sua sine omni inpedimento nostrorum successorum possidebit in ewm et tenebit. Harum nostrarum testimonio litterarum sigillo nostro maiori singnatarum in memoriam omnium pretensorum. Datum Opol iiii ta die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo ccc°. Quinquagesimo tercio, Presentibus domino Stephano plebano in Slauenczicz, Zauissio de Gaueron, Notario nostro qui huiusmodi ad conscribendum a nobis habuit in commissis, et aliis multis.

Siegel, wie vorher; hier aber mit einem Rücksiegel (Adler auf einem Helm), dessen Umschrift lautet: S. POLKOIS. DVCIS. OPOLIENSIS.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów